Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 8

4.11 An tutus sit qui patre iubente fecit. Non cecidit, sed paruit. Et illud dixit in narratione: stabat contumaci frater uoltu; intellexi non posse cogi a tyranno. An tutus sit qui pro patria fecit; an hic pro patria fecerit, id est: an illo iam tempore cogitationem tyrannicidi habuerit et hoc animo ceciderit, ut aditum faceret sibi ad amicitiam tyranni. MONTANVS et illam quaestionem ultimam fecit: an etiamsi quid peccatum est tanto merito redemptum sit.
4.12 GALLIO illam quaestionem primam fecit: an ultio caesi patris nullius sit nisi patris. Inuitum, inquit, me non uindicabitis. Si a quolibet alieno caesus essem et nollem agere iniuriarum, nemo nomine meo ageret. atqui nihil interest: poena maior est eius qui cecidit, ius idem eius qui caesus est. Contra ait omnibus actionem dari; non enim priuatam iniuriam esse sed publicam; itaque nec taxatione defungi damnatum aut iniuriarum poena, sed manus perdere; ad omnes patres pertinere hoc exemplum, ad omnes filios, ad ipsam rempublicam: tales esse qui fiant tyranni, certe qui tyrannorum amici.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi