Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 8

1.2 CESTI PII. Non potest generosus animus contumeliam pati. Merito tu ex Cimone habere nepotes concupisti. Quid magis in me probasti quam carcerem ? non sum innocentior quam pater, ne felicior quidem; hoc unum interest inter parentis et fili fortunam quod illius calamitatium exitium fuit carcer, mearum initium. Exponam uobis quam in neminem meorum ingratus sim. unus Miltiadis census inuentus est Cimon filius; ne hic quidem quicquam habuit quod daret pro patre praeter se. Poteram in Cynegiri domo sperare nuptias, poteram in Callimachi, nec uerebar ne Cynegirus suas pluris aestimaret manus.
1.3 Redemptus Cimon redemptoris felicitas est. VOTIENI Montani. Facis iam ut dicam: non accepi beneficium aut reddidi. certius reddam cum tam honeste desideraris quam dedisti. Ego adulteros dimittam ? quid aliud facerem si adhuc alligatas haberem manus? Egit me attonitum dolor. non mehercules me exorasset Miltiades pater. Nihil Calliae debeo nisi liber sum. est uir egregius Callias, est misericors; sed utinam tantum aduersus bonos! Maior iniuria est si nunc manus Cimonis alligantur quam fuit beneficium quod tunc solutae sunt. Non iste iniquiore animo filiam amisit quam ego uxorem, sed aequiore animo inpudicam pati uoluit. Vis tu diuitias tuas abscondere, cum in eos inciderint qui mendicitate censentur? Nihil habet domus nostra melius quod ostendat quam paupertatem. Da pecuniam Miltiadi qua damnationem luat, nocens erit; da Cimoni qua patrem redimat, pius non erit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi