Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 8

3.12 ARGENTARIVS dixit ex altera parte miseriorem se nunc esse quam cum ignoraret suos; et cum tormenta paterni animi descripsisset, ait: etiamnunc pacisci uolo. quid do ne liberos meos recipiam? quid do ne agnouerim? Indignabatur CESTIVS detorqueri ab illo totiens et mutari sententias suas. quid putatis, aiebat, Argentarium esse? Cesti simius est. solebat et Graece dicere: o( pi/qhko/s MOU. Fuerat enim Argentarius Cesti auditor et erat imitator. aiebat inuicem: quid putatis esse Cestium nisi Cesti cinerem? et sic solebat iurare: “per manes praeceptoris mei Cesti,” cum Cestius uiueret. Omnibus autem insistebat Cesti uestigiis:
3.13 aeque ex tempore dicebat, aeque contumeliose multa interponebat; illud tamen optima fide praestitit, cum uterque Graecus esset, ut numquam Graece declamaret, illos semper admiraretur qui non fuerunt contenti unius linguae eloquentia, ac cum Latine declamauerant, toga posita sumpto pallio quasi persona mutata rediebant et Graece declamabant; es quibus fuit SABINVS CLODIVS, in quem uno die et Graece et Latine declamantem multa urbane dicta sunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi