Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 8

3.8 Divisio. Latro sic diuisit: an in re uis aut necessitas sit. Nulla, inquit, uis est; arma lex et uincula et ultimum periculum conplectitur, quorum nihil fuit in tua persona. Ille ait: uis est et necessitas ubi, uelim nolim, subcumbendum est mihi. fuit autem necesse mihi; non enim poteram habere alterum filium, nisi alterum promisissem. Respondetur: primum non est uis ubi aliquid expediendae rei causa patiendum est, sed pactio: tamquam non possum domum habere, nisi hanc emero; nulla alia uenalis est; hanc occasionem uidit uenditor et premit. non tamen hanc emptionem rescindes, alioqui in infinitum calumnia excedet. Dicit alius: necesse mihi erat. Tibi necesse? carcere primum etiamnum poteras; deinde et alia uia poteras inuenire, sperare alium indicem. an aliter inuenire non poteras? ergo hoc tibi plus praestiti.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi