Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 8

pr.3 Adice nunc quod bilis nullius interuentu excutitur: nemo ridet, nemo ex industria obloquitur: familiares sunt omnium uultus. in foro, ut nihil aliut, ipsum illos forum turbat. Hoc quod uulgo narratur, an uerum sit tu melius potes scire: Latronem PORCIVM declamatoriae uirtutis unicum exemplum, cum pro reo in Hispania Rustico Porcio propinquo suo diceret, usque eo esse confusum, ut a soloecismo inciperet nec ante potuisse confirmari atria ac parietem desiderantem, quam impetrauit,
pr.4 ut iudicium ex foro in basilicam transferretur. Vsque eo ingenia in scolasticis exercitationibus delicate nutriuntur, ut clamorem, silentium, risum, caelum denique pati nesciant. Non est autem utilis exercitatio, nisi quae operi simillima est in quod exercet; itaque durior solet esse uero certamine. Gladiatores grauioribus armis discunt quam pugnant; diutius illos magister armatos quam aduersarius retinet. athletae binos simul ac ternos fatigant, ut facilius singulis resistant. cursores, quom intra exiguum spatium de uelocitate eorum iudicetur, id saepe in exercitationem decurrunt, quod semel decursuri sunt in certamine. multiplicatur ex industria labor quo condiscimus, ut leuetur quo decernimus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi