Kitap 8
2.3
Asprenatis. Vni fortasse osculo donauit homicidium. Etiam carnifices cenaturi manus abluunt. Porci Latronis. Ne a sobrio quidem lictore percussus est. Non inquiro in totum annum, una nocte contentus sum. “Bibe, lictor, ut fortius feras.” Ecquid intellegitis, quemadmodum damnatus sit qui sic occisus est? qui scio, an in cuius gratiam occisus est in eiusdem etiam damnatus sit? Quantum tibi populus Romanus dederat tantum tu meretrici dedisti. Si negaret, quos testes haberem? quis enim in illo conuiuio fuit quoi esset credendum? Facilius est ut qui alia meretrici dederit homicidium neget, quam ut qui hoc quoque dederit quicquam negarit. Videlicet numquam istud mulierum oculis ostendi solet, aut ista iam saepe uidisset.
2.4
IVLI BASSI. Inter temulentas reliquias sumtuosissimae cenae et fastidiosos ob ebrietatem cibos modo excisum humanum caput fertur; inter purgamenta et iactus cenantium et sparsam in conuiuio scobem humanus sanguis euerritur. Gratulor sorti tuae, prouincia, quod desiderante tale spectaculum meretrice plenum carcerem damnatis habuisti. Seruum si uerberari uoluisses extra conuiuium abduxisses. Romani Hisponis. Quis ferret te, si in triclinio tuo iudicium coegisses? Scelus est in conuiuio damnare hominem: quid occidere? Ad arbitrium meretricis de reis pronuntiasti: nisi forte facilius in honorem eius decollas quam iudicas.