Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 8

pr Seneca Nouato, Senecae, Melae filiis salutem.
pr.1 circumspiciebam tamen, numquid me praeterisset. Vltro Votieni Montani mentionem intulistis; et uelim uos subinde aliqua nomina mihi offerre quibus euocetur memoria mea quae quomodo senilis per se marcet, ita admonita et aliquando lacessita facile se colliget. MONTANVS VOTIENVS adeo nunquam ostentationis declamauit causa, ut ne exercitationis quidem declamauerit. rationem quaerenti mihi ait: utram uis? honestam an ueram? si honestam, ne male adsuescam. qui declamationem parat scribit non ut uincat, sed ut placeat. omnia itaque lenocinia ita conquirit; argumentationes, quia molestae sunt et minimum habent floris, relinquit; sententiis, explicationibus audientis delinire contentus est. cupit enim se adprobare, non causam.
pr.2 Sequitur autem hoc usque in forum declamatores uitium, ut necessaria deserant dum speciosa sectantur. Accedit etiam illud quod aduersarios quamuis fatuos fingunt: respondent illis et quae uolunt et cum uolunt. Praeterea nihil est quod errorem aliquo damno castiget; stultitia eorum gratuita est. uix itaque in foro iuturus periculosus stupor discuti potest, qui creuit dum tutus est. Quid quod laudationibus crebris sustinentur et memoria illorum adsueuit certis interuallis quiescere? cum uentum est in forum et desiit illos ad omnem gestum plausus excipere, aut deficiunt aut labant.
1 / 67 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi