Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 7

8.10 Color pro adulescente introductus est a LATRONE talis, ut diceret se ebrium fuisse et ignorare quid fecerit: hodie magis quoque credere de facto suo quam scire; recusasse autem non ne duceret uxorem, sed ut sua uoluntate duceret; et iudices non audisse sollicite, sed faciles fuisse quasi de nuptiis ageretur. VARIVS GEMINVS raptum confessus est et dixit nihil esse tam contrarium adulescenti quam etiamnunc negare: non tantum raptam, sed iudicem offendet. CESTIVS nec Latronem secutus est dicentem nescisse se hodieque nescire, nec Varium Geminum confitentem, sed non rapuisse apertius negauit. uerum, inquit, inueniri non poterat; iudices illam sententiam secuti sunt: si rapuit, indignum est puellam inultam esse; si non rapuit, non est indignum fieri illum maritum. SILO POMPEIVS dixit adulescentem uerecundum natura et rustici pudoris non sustinuisse confessionem. Non placebat LATRONI color: minus, inquit, ignoscetur illi, si scit se rapuisse et sciens mentitus est. Contradicebat SILO non posse ulli fidem fieri aliquem nescire an rapuerit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi