Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 7

8.8 FVSCVS et ordinem mutauit quaestionum et numerum auxit; fecit enim primam quaestionem: an rapta non possit amplius optare quam semel. Potest, inquit; lex enim non adicit quoties optet, sed ex quibus: “aut hoc,” inquit, “aut illud;” non adicit, “ne amplius quam semel.” Contra ait: lex te iubet alterutrum optare; tu hodie si mortem optaris facies quod numquam factum est: utrumque optaueris. Etiamsi non licet, inquit, amplius quam semel, et mortem optabis et nuptias ego nondum optaui: optio est enim quae legitime fit; illa non est facta legitime. Si praetor defuisset, numquid optionem uocares? si raptor defuisset? Raptor defuit: non est ista optio; sermo est. An proximo iudicio confirmata sit optio; Raptor ait: agebatur apud iudices utrum deberet rata esse optio an non; iudicata est rata esse debere: rata sit. Non, inquit puella: quaesitum est enim an ego in raptorem ius haberem; iudicatum est habere me: uti debeo. non possum ante legem habere quam raptorem. Nouissimam quaestionem fecit aequitatis: an rata debeat esse optio.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi