Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 7

8.4 IVNI GALLIONIS. Quadam nocte — quid dicam? iam non negare pudet. nox, uinum, error — quid irasceris puella? iam negare non audeo. Non diligenter causa mea acta est: dum nihil timetis, facilius me puellae credidistis. Confitendum est uitium nostrum: nos nuptiis moram fecimus. Siue adhuc esset uitiata siue non esset, uisa digna matrimonio quae hominem non posset occidere. Tibi consulebam, ne dicereris uitiatori nupta. si per te licuisset, honestiorem maritum habuisses. Tu negasti? o hominem inpudentem! ita tu non ante magistratus tribunal, in conspectu populi, in medio foro clamitasti: “ego uirginem rapui.” ? Neminem habere tam obsequentem maritum potes: hic iam nihil negabit.
8.5 VARI GEMINI. Exponam uobis rerum ordinem sic tamquam ab eo didicerim, qui quid fecerit nescit. VIBI GALLI. Vbi estis qui dicebatis: nihil interest tua, confitere? confitetur quia honestius putasti raptori nubere. “Sit, inquit, mihi heres, si quis intra decem menses natus fuerit.” numquid negat? Surge adulescens, dic, “rapui, uitiaui;” incipe scire quod nescis: miraris si tibi non credit? multum est de quo timet.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi