Kitap 7
8.2
et non semel mori satius est? Occide iam non uitiatorem, sed uirum. PORCI LATRONIS. Periculosius est negare raptum quam commisisse? In hanc perturbationem adulescens perductus erat, ut ignoraret quid fecisset. non refugiebat tamen puellae nuptias; fauebat tantum sibi, ut innocens duceret. itaque nihil aliud petiit quam libertatem, ut honestius duceret. Ita apud uos, iudices, tutius est peccare quam erubescere ? Dignior poena erat, si id peccasset quod meminisse posset. Exsurge adulescens et sine ullo respectu pudoris ad pedes te puellae demitte; accedite et uos amici propinquique, et tu mater, ac pater. Quid est, puella? ecquid te horum lacrimae mouent? Non, inquit; ad illum magistratus ueniat. Non dissimulo: metuo te, puella, si nusquam rogari uis, nisi ubi occidere potes. Grauius punior nunc, cum me peccasse pudet, quam cum peccaui. Quae post iniuriam ignoscit, post misericordiam irascitur.
8.3
CESTI PII. venit ad uos uestro beneficio retenturus puellae beneficium. optauit nuptias; neque adhuc sciebat, quam uerecundum maritum esset habitura. Vitiatorem dimisisti; uirum occides? Aiebat iudex: quid habes quod tam pertinaciter neges? nuptias optat. minus est ergo quod uitiauit quam quod negauit? Q. HATERI. “Non sum,” inquit, “optatura mortem, sed uolo mihi licere et mortem optare.” quam potestas ista delectat crudelis est. Blandi. Ergo nos iniuriam periculosius negauimus quam fecimus?