Kitap 7
7.17
BLANDVS ait: cogitanti mihi quid facerem, contentus essem paternis lacrimis an comitatu publico preces meas adiuuarem, tandem uenit in mentem Troianum regem ad redemptionem fili sine legatis isse et cum auro. SEPVLLIVS BASSUS ait non expectasse se curiam, quia putauerit futuros qui redimendum negarent, quod factum apud Romanos saepius erat; itaque ante se uoluisse redimere quam posset aliquid de non redimendo constitui. CESTIVS dixit: non quaesiui secretos tramites et occultum iter: proditor eadem uia ueni qua legati. De uoce fili colorem ALBVCIVS hunc fecit:
7.18
pudebat illum, inquit, quod captus erat; quaerebat aliquod fortunae suae patrocinium; uoluit uideri non culpa sua sed proditione hoc sibi accidisse: itaque nomen adicere non potuit. FVSCVS ARELLIVS dixit alienatum iam suppliciis animum et errantem has uoces effudisse sine argumentis, sine reo. VARIVS GEMINVS omnia complexus est: potest, inquit, propter hoc, potest propter illud; ego uobis idem suadeo: