Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 7

7.13 ne quis filium meum uinceret timui; itaque professus sum, ut auctoritate mea deterrerem futuros conpetitores; deinde ipse filio meo cessi. ALBVCIVS hoc colore usus est: aiebant, inquit, alii adulescentem imperatorem fieri debere qualis Scipio fuisset, alii senem qualis Maximus fuit; senem nihil temere facturum. utriusque populo copiam feci. CESTIVS hoc colore usus est: noueram uitia fili mei; sciebam esse acrem adulescentem fortem, sed inconsideratum temerarium. itaque petii et reipublicae causa et fili mei, quem idoneum ad tantum sustinendum onus non putabam.
7.14 FVSCVS ARELLIVS dixit in hoc se competisse, ut hostium animi frangerentur, cum audissent posse rempublicam uel in una domo ducem eligere. Hispo ROMANIVS simpliciter putauit agendum: inepti, inquit, hi colores sunt, cum ponantur competitores. hoc itaque egit colore, ut quereretur de exitu comitiorum: adulescentulos omnis conspirasse, quasi de aetatis comparatione ageretur; facile itaque uictum senem non ambientem. De me, inquit, queri non potestis; clamaui: “non est uobis utilis huius aetatis imperator.” Mansit, inquit, illi et post comitia eadem contumacia: nihil referebat ad patrem, nihil communicabat; itaque captus est. et cum descripsisset quam imperite disposuisset aciem, quemadmodum inexploratis locorum insidiis oppressa eius temeritas esset, adiecit: hoc erat quod uobis clamabam: “ducem senem eligite.”

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi