Kitap 7
7.11
ut esset, ad se non pertinere. Colorem contra patrem SILO POMPEIVS hunc introduxit: odio illum reipublicae a qua repulsus erat fecisse et odio ipsius fili, quem oderat et quia competierat et quia uicerat. VARIVS GEMINVS dixit statim petisse patrem hoc proposito imperium ut proderet. hominem auarum et lucro inhiantem et quia noti mores eius erant uictum ab eo competitore, a quo uinci fas non erat nisi hominem turpissimum. Ante comitia, inquit, paratus fuerat pecuniam accipere, ut filium perderet; post comitia paratus erat pecuniam dare, ut filium perderet. Vt captus est dux aiebamus, inquit: “non potest hoc sine proditione fieri.” Excusauimus nos imperatori: diximus perseuerasse ad redemptionem, quamuis deterruisset pater. hoc loco ille respondit: “cauete proditionem.”
7.12
BLANDVS dixit aegre ferentem pudorem repulsae uoluisse occidi filium, ut in eius locum substitueretur ipse. Hispo ROMANIVS: ultionem, inquit, suam hosti uendidit. Tam facile, inquit, exiit, nocte peruenit ad hostes, rediit, ut scires illum non tunc primum fecisse. ARGENTARIVS dixit: perfer ad senatum mandata fili tui. necesse est tibi multa dixerit; legatis quoque aliqua mandauit; fortasse proditoris nomen patri dixit; indica nobis. “Nihil dixit, inquit nobis, mihi.” Sublata omnis quaestio est. quaeritis quem dixerit? uidete cui nihil dixerit. Pro patre de comitiis hic color Latronis fuit: