Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 7

7.6 “caue proditionem.” Vari Gemini. Nolite omnia expectare ab accusatore et occupato et uerecundo: reum intellegite; crimina audistis. Quaeris ante actae uitae crimina? non habeo: nihil tibi umquam filius obicere uoluit. Tam cito lassatae preces tuae sunt? Quid faciet miser? nec imperator potest tacere proditionem nec filius loqui proditorem.
7.7 Porci Latronis. Quid ab ista proditione securum est quae peruenit iam usque ad ducem? uereor ne tam sero caueamus quam imperator noster, qui non ante intellexit proditionem quam proditus est; nec umquam praesentius periculum fuit: respublica sine imperatore est, proditor sine custode. Quid enim est quare tibi hostes pepercerint? et imperatoris nostri pater es et aurum habes et legatus non es. Si tibi dicam: “expecta dum legati mittantur; filius tibi publice remittitur,” dices: “paternus adfectus non sustinet moram; rapit me desiderium fili; etiamsi redimere uiuum non potero, saltim mortuum redimam; numquam tam durus hostis fuit, ut paternis lacrimis non flecteretur.”
7.8 Vt ignoscam tibi quod tam cito isti, obiciam quod tam cito redisti. Dic quid dixerit tibi. an nihil cum patre uoluit loqui? “Cauete proditionem.” hoc dixit: uidete ne quis nocte insciis custodibus exeat, ne quis ignorante republica ad hostem perueniat, ne quis ex hostium castris grauis auro reuertatur. Nihil deest indicio. si quid de proditione quaeritis, imperator uobis dicet; si quid de proditore, legati.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi