Kitap 7
7.4
hoc fuit imperatoris nostri testamentum. “Obice, inquit, aliqua ante actae uitae crimina.” Non possum: uerecundum conpetitorem habuisti; multum tacebat. quod possum tibi maius crimen obicere? filius tibi tuus credi rempublicam noluit. Non est qui dicas: quem misi ad hostes? tamquam ipse ire non possis. Cur tam cito reuerteris? diutius nos contra filium rogasti quam pro filio hostem. Non immobilis stetisti, non illic quasi et ipse adfixus haesisti. quid tam cito recedis? etiamnunc uiuit, etiamnunc loquitur. recessurus interroga, si quid uelit mandare. Voce proditionem coarguit, silentio proditorem.
7.5
Intellego quanto istum .periculo offendam. quemadmodum enim iste accusationem uindicabit? cruce. Omnibus argumentis premitur: dabo qui uiderint, dabo qui audierint, dabo aurum, dabo testem et, ne quid de dignitate dubitari possit, imperatorem. de hoc utcumque uolet dicat: “inimicus est,” hunc indicauit. Vtrum tantum auri erat, ut appareret etiam non quaerentibus, an tam suspectus eras, ut quemuis tui admoneret proditio caueri iussa? Optimus adulescens, optimus imperator, qui reipublicae curam agere ne in cruce quidem desiit, dignum te non putauit filius cui diceret: