Kitap 7
7.2
CESTI PII. Plus accepit auri, quam quod posset abscondi. nolite mirari: et imperatorem et filium uendiderat. “Cauete proditionem.” iam comitiis cauimus. Abstulissent tibi aurum hostes, nisi dedissent. Cum de redemptione ageretur, omnes in curia fuerunt praeter competitorem. “Cauete proditionem.” indicium fuit morientis breue, fili uerecundum. Blandi. Quomodo te dimiserunt? si nihil aliud, et ducem genuisti et dux esse uoluisti. Si non decreueramus, consilium nostrum expectare debuisti; si decreueramus, officium. ARELLI FVSCI patris. Vnde tam graues paterni sinus? numquid ossa fili reportant? Expectat uidelicet iudicia uestra reus: tamquam nesciat quid de illo sentiatis. Non tu semel apud hostem fuisti, sed nos semel legatos misimus. Imperator non audet nominare te, tamquam patrem. IVNI GALLIONIS.
7.3
Fuit adulescens optimus, uerecundissimus, qui patri suo cessisset, si salua pietate potuisset. Iterum nobis inter uos, patrem et filium, iudicandum est. Candidatus processit contra patrem: si silentium eius intellegere scissemus, et tunc nobis uerecunde indicauerat. Habebas apud hostes auctoritatem: apparebat te reipublicae irasci. Legati nostri aurum ferebant, pater auferebat. Dixeras illos sero uenturos: non peruenerunt sero; imperatorem nostrum conuenerunt. Imperator istum accusat, nos subscribimus.