Kitap 7
6.24
Pollio aiebat ridere se, quod declamatores decreuissent hunc utique empticium esse. Mirari uos puto, quod in hac controuersia omnes declamatores mentis sanae fuerint. non fuerunt. Nepos MAMILIVS cum hortaretur libertum ad repudium sororis, dixit: refer nobis gratiam et tu sororem meam manumitte. Nepos LICINIVS illi non cessit; dixit enim: sub illa subsellia transite serui, transite liberti, empta cognatio. et cum illum sensum elegantem et ab omnibus iactatum corripuisset: “soror, opto tibi sterilitatem,” adiecit: nec est quod mireris me timere partum tuum: certum habeo sic nasci tyrannos.
7.1
ALBVCI SILI. Quid desideratis ultra? imperator supplicium tulit, proditor pretium. Tristiorem istum uidimus cum filius imperator renuntiatus est quam cum captus. Redde rationem, quemadmodum redieris tutus, senex, solus cum auro, cum etiam imperatores capiantur. Imperator adulescens renuntiatus est omnibus laetis praeter patrem.