Kitap 7
6.16
in exilium ergo quid fugimus? BVTEO uoluit uideri re uera mente lapsum patrem, et in narratione hoc dixit: quam maestus uenit domum ab edicto tyranni! quantum in sinu filiae fleuit! puto illo tempore mentem esse concussam. VARIVS GEMINVS de abstinentia sic: contaminare dominam suam et trahere in cellam non est ausus. nisi forte hoc modo mauis narrem: iam tunc sperare sororis nuptias coeperat.
6.17
A parte patris magis defensione opus esse dicebat Latro quam colore. VARIVS GEMINVS factum ipsum defendit: magnos uiros fecisse, ut libertinas uxores ducerent. M. Cato, inquit, coloni sui filiam duxit uxorem. “sed ingenuam.” respondeo: sed Cato: plus interest inter me et Catonem quam inter libertum et colonum. Quam multa commoda haberet subiectus et obsequens maritus. non petulantiam timebit, non uerborum contumeliam, non paelicem, non repudium. filiam meam domi semper habebo;
6.18
quam eo magis desidero, quod adeo diu ab illa afui. Deinde factum liberti laudauit. ALBVCIVS et philosophatus est; dixit neminem natum liberum esse, neminem seruum; haec postea nomina singulis inposuisse fortunam. Denique, inquit, scis et nos nuper seruos fuisse. Retulit Seruium regem. SILO POMPEIVS hoc colore usus dixit: exhaustum tyrannidis iniuriis patrimonium; non habuisse se dotem quam daret. ARGENTARIVS uoluit uideri, puella uolente se fecisse. uisa est, inquit, indulgere illi; certe debuit.