Kitap 7
6.10
TRIARII. Age, hoc non est praemium, unum spectare omnium cruces? Certum habeo, si habuisset tyrannus filiam, non scripsisset edictum. Indicit festum diem, aperiri iubet maiorum imagines, cum maxime tegendae sunt. Vari Gemini. Eadem hora et libertum fecit et generum. hoc fecisti quod tyrannus non cogit nisi cum irascitur, seruos ne tunc quidem facit cum cogitur. Generum habes qualem? ut illi laudationem suam reddam, nempe frugi seruum. Seruis tuis pariturast fratres. Quantum ad expositionem rerum pertinet, sunt quidem acerba tyrannidis mala, tamen tristiora exponam quae post tyrannidem gesta sunt. Non dubitabam quin esset tyrannicidae nuptura. Si sub tyranno uitiata esset, solacium haberemus hoc: non tibi uni accidit. Nondum occisum tyrannum puto, etiamnunc tyrannicas nuptias uideo.
6.11
MARVLLI. Nunc sciam an merito libertatem acceperis, si liber non merueris crucem. hoc quod obicio qui in pluribus fecit, occisus est. P. VINICI. Nunc in domo nostra matrimonium est, cuius me puderet etiam si raptus esset. Quam miseros putatis, iudices, esse quibus duo quae miserrima sunt optanda fuerunt, tyrannus et raptor? Vna genero tuo commendatio est, quod se aliquando ista puella putauit indignum. VALLI Syriaci. In ea condicione, iudices, sumus, ut consolari debeamus sororem, quod aut rapta non sit aut nupserit. et tamen quid ille meruit quamdiu per dominum licuit innocentissimus seruus?