Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 7

6.8 Ceterae honestos inuenerunt sibi uiros; haec talem habet quales illae in tyrannide habuerunt. soror mea ancillulae paelex est, et ut domina nuberet conserua de cellulast eiecta. Nullum in tyranno maius scelus fuit quam quod tibi libuit imitari. 0 te, soror, miseram, quod ista non sub tyranno passa es! iam enim pati desisses. Hoc tu putas praemium esse: quia dominam non uiolauit, uiolet quantum uolet? iste uero, ut dices, iniuriam tibi fecit, quia adfinitatem tuam moratus est. si non cessasset, iam fortasse ex illo nepotes haberemus. Habeamus generum, si possumus, parem; si minus, non erubescendum, cui cognatus sit aliquis, cui sacra aliqua et penetralia in quae deducatur uxor, quem adiungamus ad domum, non quem ex censu deleamus.
6.9 Porci Latronis. Qui omnia tuleramus, hoc fugimus. Vocat seruum et quia crucem non meruerat, mereri iubet. Itane, furcifer, tu potuisti dominam complecti? putasti aut semper tyrannum uicturum aut semper clementem futurum patrem? Felicissimi uidebuntur quibus contigerat raptus tyrannicus. Ita sine dubio beneficium dedit, quod custodiuit dominam a stupro, se a cruce ? Cum infelice face ad dotalem suum noua nupta deduceretur, si qua fides est, exhorrui quasi repositum esset edictum. Cogitabam quem sorori uirum eligerem. simpliciter fatebor: fastidiebam iam eas condiciones quae ante profectionem fuerant; aiebam: illo tempore et aliae uirgines erant. “Non uitiauit, inquit, sub tyrannide.” O nos felices, si ne nunc quidem!

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi