Kitap 7
6.3
quod dominae seruis conlocatae sunt. FVLVI Sparsi. Eligitur maritus quem sanus pater dotalem dedisset. Gener tuus ipsis nuptiis crucem meruit. Egregium generum in quo nihil est gloriosius quam quod inter cruciarios non est! Grauissima ipsi quoque seruo facta est iniuria: dominam suam illi non licuit seruare uirginem. Blandi. Fecit etiam seruo iniuriam , cui detraxit abstinentiae gloriam. Nuptiis suis manumissus est. 0 matrimonium omni adulterio turpius!
6.4
IVLI BASSI. Liberata republica quod me tristem uidistis, nolite mirari: nobis etiamnunc uiuit tyrannus. Virginitatem quam sub tyranno seruauerat, perdidit sub patre. Dic, furcifer, cui sororem meam uirginem seruasti ? dic, si placet, “mihi.” Non uitiauit, inquit, cum liceret illi. Itane nuptiis dignus est quia indignus est cruce ? ex cella sua in dominae migrabit cubiculum, uel domina ex cubiculo suo migrabit in cellam? CORNELI HISPANI.