Kitap 7
5.15
EVCTEMON dixit: mhtruia/, xrhsto\n eu(=ron ma/rtura. w)= paidi/on eu)sebe/s! w)= paidi/on a)na/cion th=s mhtro\s, o(/lon de\ patro/s! MVRREDIVS mimico genere fatuam sententiam dixit, cum dixisset nouercam disputare contra filii sui testimonium: facit, inquit, quod solet; pro amatore sanguini suo non parcit. NICOCRATES LACON aridus et exsuctus declamator dixit: tou= me\n i)di/ou ma/rturos e)fei/sato, tou= d' e)mou= katefro/nhsen. *(ermago/ras cum miserabilem dixisset pueri condicionem esse, qui infestae nouercae et procuratori redderetur, dixit iam procuratorem clamare: ou)k e)/stin h(me/teros.
6.1
Haberemus solatium, si has nuptias tyrannus fecisset, non pater. Habe nunc illi honorem: fac dotalem, sine dominam custodiat. Sanum putatis esse qui maluit tyrannum imitari quam seruum? Pater noster honestis parentibus natus — qui enim aliter condicionem matris nostrae habere potuisset,
6.2
si tantum ingenuus fuisset? CESTI PII. Soror, opto tibi perpetuam sterilitatem. Cum dicerem: “manumittamus seruum,” aiebat: “expectemus sororis nuptias.” Ergo tibi, soror, ut honestos habeas liberos, adulterandum est? Fecit se similem tyranno, filiam raptis, libertum cruciariis. Plus seruo dominus permisit quam tyrannus. Qui facit has nuptias aut insanus est aut tyrannus. Quis hoc potest credere, optandum filiae fuisse ne finiretur tyrannis, ne rediret pater? Si interrogauero patrem, quod grauissimum in tyrannide fuerit scelus, si sanus est respondebit: