Kitap 7
5.13
Hoc quomodo aliquando faciendum est cum res patitur, ita ineptissimum est luctari cum materia et longe arcessere, sic quomodo fecit in hac controuersia MVSA, qui, cum diceret pro filio locum de indulgentia liberorum in patres, uenit ad filium Croesi et ait: mutus in periculo patris naturalia uocis inpedimenta perrupit, qui plus quam quinquennio tacuerat. quia quinquennis puer ponitur, putauit ubicunque nominatum esset quinquennium sententiam fieri, quia Latroni bene cesserat qui cum delusisset uulnus exiguum dixit: aspicite istam uix apparentem cicatricem: rogo uos, non putetis puerulum fecisse et ne puerulum quidem quinquennem?
5.14
GALLVS VIBIVS inprobam dixit sententiam, cum caedem describeret: occidit, inquit, maritum, nouercam laesit, puero pepercit: etiamnunc putabat suum. Valde enim puero CESTIVS aiebat parcendum; itaque dixit, cum laudaret eius testimonium: procuratorene natus es? HERMAGORAS hunc sensum decentius posuit: kata\ to\n a)delfo\n h)\ mh/; Blandi sententia laudabatur, cum descripsisset a puero demonstratum procuratorem: digitum multa significantem!