Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 7

5.11 VINICIVS, exactissimi uir ingeni, qui nec dicere res ineptas nec ferre poterat, solebat hanc sententiam Seniani deridere et similem illi referre in oratione dictam Montani Votieni. SENIANVS in hac eadem controuersia dixerat: nihil puero est teste certius, utique quinquenni; nam et ad eos peruenit annos ut intellegat et nondum ad eos quibus fingat. Haec finitio, inquit, ridicula est: “nihil est puero teste certius, utique quinquenni;” puta nec si quadrimus puer testis est nec si sex annorum. Illud etiam uenustissime adiciebat: putes, inquit, aliquid agi: omnia in hac sententia circumspecti hominis sunt, finitio, exceptio; nihil est autem inamabilius quam diligens stultitia.
5.12 MONTANI VOTIENI sententiam huic aiebat esse similem et deridebat hanc: insomne et experrectum est animal canis, utique catenarius paratus. Erat autem non aequos ipsi Montano. accusauerat illum apud Caesarem, a colonia Narbonensi rogatus. at Montanus adeo toto animo scolasticus erat, ut eodem die, quo accusatus est a Vinicio, diceret: “delectauit me Vinici actio;” et sententias eius referebat. eleganter illi dixit SVRDINVS: rogo, numquid putas illum alteram partem declamasse? Grauis scolasticos; morbus inuasit: exempla cum dixerunt, uolunt illa ad aliquod controuersiae thema redigere.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi