Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 7

5.9 Prius illa quae belle dicta sunt referam. FVSCVS ait: districta leui uulnere est cutis; non credas factum manu priuigni, credas amatoris. PASSIENVS ait: sic leuiter te uulnerauit dextera illa cui nec paries obsistit nec pater? VARIVS GEMINVS dixit: da ferrum testi meo: fortius feriet. CESTIVS dixit, cum descripsisset quam leue uulnus esset: nocueras, inquit, mihi, si amicae tuae nocere potuisses. BRVTVS BRVTTEDIVS cotidiano uerbo significanter usus est: riualem, inquit, occidit, amicam sauciauit. HISPO ROMANIVS eiusdem generis rem dixit: ostende, nouerca, ostende istud quod amator tuus uellicauit. BASSVS SEPVLLIVS dixit: maritum occidit, adulteram strinxit.
5.10 Ex illis qui res ineptas dixerant, primus ibi ante omnis Verg. Aen. II, 40. MVSA uoster, qui cum uulnus nouercae descripsisset adiecit: at, hercules, pater meus tanquam paries perfossus est. MVRREDIVS: patrocinium putat esse causae suae quod sanguinem misit. NEPOS LICINIVS ait: non est istud uulnus, sed ludentis adulteri morsus. SENIANVS ex illa stultorum nota sententiam protulit: non uulnerauit, inquit, nouercam, sed uiri sui sanguine aspersit; cum illa uulnerata ponatur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi