Kitap 7
5.5
IVLI BASSI. Tibi fuit necessarium lumen, ne eam occideres propter quam occidebas; mihi superuacuum erat, ne instrumento parricidi detegerem parricidium. si rerum natura pateretur, obliuiscendum erat mihi patris dum occiderem. Maiore licentia quae non uidemus agimus et quamuis non minor sit atrocitas facinoris, formido minor est. Si patrem occidi, totus mihi lectus purgandus est; cui paream parricida non habeo. Non possum gloriari ultione patris; frater illam meus occupauit. Blandi. Quam difficile est filio patrem uulnerare et quam facile priuigno nouercam occidere! VARI GEMINI. “Patrem, inquit, occidisti.”
5.6
Testor uos, iudices, nihil leuiter hae manus faciunt. utrum nolui te occidere, an non habui potestatem ? atqui uulnerata es: leuiter uulnerata es. quam diligenter seruata es! tu testimonium dic et ostende istud non uulnus sed argumentum. ostende uulnus : percussor ille quam timuit, ne occideret! PORCI LATRONIS. Quare lumen adfero? fortius parricidium faciam, si non uidero patrem. Occidere aliquis patrem ante quam n ouercam potest, nouercam ne post patrem quidem potest? TRIARI. Quis parricidio puras manus seruat et inde incipit, quo peruenire difficile est?