Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 7

5.1 ARELLI FVSCI patris. Ut audiui clamorem, si qua est fides, deprensos a patre adulteros putaui. Quis ferret te uoluntariam testem in forum uenientem, etiamsi uenires dictura pro filio? miserrime puer, quamuis ipse pericliter, plus tamen pro te timeo: nimium fraternis insistis uestigiis; itaque iam tibi cum matre non conuenit. Quamdiu mater uixit, pater me fuit procuratore contentus. Non facile fit parricidium. Vis scire quantum natura possit? etiam infans pro fratre loquitur. TRIARI. Viuo patre adultera, moriente conscia, mortuo testis. Aliquis uno teste contentus est: dabo puerum. aliquis non uno teste contentus est: dabo populum. Obicit priuigno parricidium, filio mendacium. Intrat procurator qua solebat.
5.2 Dic, puer, quis patrem tuum occiderit, dic audaciter; eundem nominas quem populus. Nox placet sceleri: prorsus adulteri tempus. uellet, tamen me nouercam habere noluerit. Quo mihi lumen? tantum admissuro nefas obtendenda nox est. “Quid, inquit, ante peccaui?” Dissimile est: memento enim de homicida quaeri; potest tirocinium esse homicidium, parricidium non potest. Lumen attulisti ut discerneres erat illic quem leuiter uolnerare deberes. Videmus adactum in praecordia gladium: sic ego nouercam uulnerassem. Frater, quaero an uideris procuratorem nouissima nocte; nihil de prioribus quaero.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi