Kitap 7
pr.7
Placet, inquit, tibi rem iureiurando transigi? iura, set ego iusiurandum dabo: iura per patris cineres qui inconditi sunt, iura per patris memoriam; et executus est locum. quo perfecto surrexit L. Arruntius ex diuerso et ait: accipimus condicionem; iurabit. Clamabat Albucius: non detuli condicionem; schema dixi. Arruntius instabat. centumuiri rebus iam ultimis properabant. Albucius clamabat: ista ratione schemata de rerum natura tolluntur. Arruntius aiebat: tollantur; poterimus sine illis uiuere. Summa rei haec fuit: centumuiri dixerunt, dare ipsos secundum aduersarium Albucii, si iuraret; ille iurauit. Albucius non tulit hanc contumeliam, sed iuratus calumniam sibi inposuit numquam amplius in foro dicere. Erat enim homo summae probitatis qui nec facere iniuriam nec pati sciret.
pr.8
et solebat dicere: quid habeo quare in foro dicam, cum plures me domi audiant, quam quemquam in foro? cum uolo dico, quamdiu uolo; assum utri uolo. et quamuis non fateretur, delectabat illum in declamationibus quod schemata sine periculo dicebantur. Nec in scholasticis tamen effugere contumelias poterat Cestii, mordacissimi hominis. cum in quadam controuersia dixisset Albucius: quare calix si cecidit frangitur, spongia si cecidit, non frangitur? aiebat Cestius: ite ad illum cras; declamabit uobis quare turdi uolent, cucurbitae non uolent.