Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 7

3.7 Si hoc colore dici placet pro adulescente quo dixit Latro, ut nihil mutaret uoces, sed diceret: “mori uolui taedio abdicationum et infelicitatis adsiduae, cum in hoc tantum sordes ponerem, ut cum maiore tormento positas resumerem, et absolutio mihi uni non finis esset periculi set initium,” incipit praeter coniecturam et illa prima uulgaris in eiusmodi controuersiis et pertrita quaestio incurrere, an uenenum habere in mortem suam liceat. ALBVCIVS illo colore pro adulescente dixit, non fuisse uenenum. Cum putarem, inquit, odio me esse patri meo, uolui experiri adfectum eius, quomodo mentionem mortis meae ferret: itaque palam et ita, ut interueniret pater, tenui. FVSCVS ARELLIVS eodem colore usus est sed aliter; non dixit: experiri patrem uolui, sed:

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi