Kitap 7
3.1
CESTI PII. Dic quid commiserim. nescis? certe nec secreta te fallunt. Dimittat me: intellegetis cui parauerim. Dic quid ante commiserim: nisi forte contentus es reo obicere parricidium, parricidae nihil. ARGENTARI. Volui mori quia reus fui. quid ergo? nemo reus uiuet? uiuet cui sordidatus adsedebit pater. Reuertar ad uenenum, quoniam iniqua fortuna nullo me periculo defungi semel passa est. ALBVCI SILI. Quare ergo non moreris? non iuuat me mori si quem alium iuuat. Vt interuenit, in has cogitationes abii: ergo quisquam tam infelix fuit? ergo quisquam me magis odit quam ego? misereri mei coepi.
3.2
Vari GEMINI. “Ter, inquit, abdicatus es.” Videris mihi, pater, obicere quod tamdiu uiuam. Quod uenio, quod pro me loquor, nolite mirari: tam iucundum est innocentibus defendi quam miseris mori. CORNELI HISPANI. Scio quosdam periclitantis illa iactare: nunc primum causam dico. haec ego dicere non possum; ter reus fui nec dubito, quin uobis in odium uenerim, cum ipse me oderim. Porci Latronis. Ter causam dixi; accessit ad haec supplicia mea uenenum; teneo; hoc si tibi satis non est, uiuam.