Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 7

1.18 Hoc loco dixit Latro rem ualde laudatam: “dixisses,” inquit, “te non posse.” ita tu nesciebas? putasti me posse occidere? quid ergo ? sic loquebaris tamquam unum parricidi condemnasses. Deinde an punierit fratrem. Hic descriptio supplicii, quod dixit grauius etiam culleo fuisse, et adiecit hodieque illum poenas dare inter barbaros inclusum, per quos necessest illi patria, populo, lare carere; sed ne per illos quidem necessest parricidium facere. Hac diuisione usi sunt quibus placuit damnati causam non defendere et tantum suam agere; alia usi sunt quibus placuit et illius causam defendere, inter quos et GEMINVS VARIVS fuit, qui aiebat adulescentem optimam causam habere si non occidit fratrem etiam nocentem, meliorem tamen si non occidit innocentem; patitur autem materia.
1.19 fecit ergo has quaestiones Geminus et quibus idem placuit: an abdicari non debeat etiamsi nocentem fratrem non occidit. hic dixit: non licuit, non debui, non potui. An si innocentem non occiderit. bellam rem hoc loco Geminus dixit, cum coepisset per omnis numeros fratrem tamquam reum defendere: dicet, inquit, aliquis: “tam sero defendis?” non potui citius: hodie primum res in forum delata est. Nouissime: an etiam nocentem satis punierit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi