Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 7

1.17 Nocens est iste, sed mihi frater est. naturae iura sacra sunt, etiam apud piratas. Quid de me iudicaturus es, si fecero? puto difficulter postea in me parricidium credes. Etiamsi debuit parere patri, an ignoscendum sit illi si non potuit? Fatebor, inquit, quod fortasse offensurum est aures fratrum, offensurum est patris: uolui fratrem occidere, non potui. obortae sunt subito tenebrae, diriguit animus, sublapsum est intercepto spiritu corpus. Non possum fratrem occidere. pone hoc loco piratam: non poterit. quidam occidere hominem tantum non possunt; quorundam aduersus hostes deficit manus. Fratris quoque beneficium non est tam magnum, pater, quam putas: non ille te noluit occidere, sed non potuit. Nouissimas illas partes fecit: quamuis non occiderit, si tamen puniit damnatum, an abdicari non debeat. Dicit enim pater: si non poteras, negasses et misisses ad me, non posse te.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi