Kitap 7
1.16
Altera pars. MVSAE. Parricida meus in mari regnat. SEPVLLI BASSI. Nega domi parricidam fuisse quem scis esse piratam. GAVI SABINI. Facinus indignum! damnatus parricida post poenam potuit dicere patri suo: “morere.” Divisio. Latro in has quaestiones diuisit: an licuerit illi quod iubebat pater facere. Non licet, inquit, fratrem necare; nec ille damnatus erat: non enim iudicio publico ceciderat. ignosce, si diligentior sum, cum uideam hominem tam facile damnari: timeo ne quis me parricidi postulet. facile est. si dicenda st domi causa, etiam nocens absolutionem sperare potero: in foro quid respondebo? “occidi fratrem?” parricidam me quidam uocant, quod non adfui reo. Si licuit, an debuerit.