Kitap 7
1.13
mitioris natura pectoris sum, mollioris animi. non idem omnibus mortalibus natura tribuit ingenium: alius durior est, alius clementior; apud piratas quoque inuenitur qui non possit occidere. Putaui me electum, ne alius occideret. si mater nostra uiueret, puto, illi tradidisset: quod proximum fuit, mihi tradidit. Vtrum uobis uidetur per manus fratris punire filium uoluisse an ablegare priuignum? Pudet me patrocini mei; timeo ne, cum coepero narrare quid fecerim, dicatis: certe negabas posse te hominem occidere.
1.14
MVSAE. Traditus est frater puniendus mihi potissimum. Quo istud proposito, pater, feceris, apud plerosque disputationem habet: ego si quid mitius illo tempore uoluisti fieri, non intellexi; imposui multum recusantem et insui culleo postulantem. Obicis mihi molliorem animum: alius mitior est, plus quam debet, alius seuerior quam necesse est, mediis alius adfectibus inter utrumque positus totus in sua potestate est. quidam et accusare et damnare possunt et occidere, quidam tam mites sunt ut non possint in caput ne testimonium quidem dicere. Non possum hominem occidere: hoc uitium et aput piratas inuenitur. Alii uiuere sine reipublicae administratione non possunt, aliis in priuato latere et extra omnem inuidiam secessisse praecipua tranquillitas est, aliis non potest persuaderi ut matrimonio obligentur, aliis ut careant; sunt qui castra timent, sunt qui cicatricibus suis gaudent.