Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 7

1.8 Perieras, pater, nisi in parricidam incidisses. TRIARI. In naufragio nauigabat. Parum est quod non occidit patrem, immo etiam integra naue dimisit etiam pirata dicitur: iterum falso crimine male audit. CESTI Pii. Erat nauigium, immo fuerat, sed hoc putre, resolutis compagibus, infelix omen nauigationis. “Insue me culleo: certe sentiam maria, non etiam uidebo.” Scissa quoque uela fecerant sinus et armatas classes naufraga praecesserat ratis: scires nauigare qui seruaturus esset patrem. Crudelis et pertinax nouerca post omnia deuicta nihilominus saeuit. maria iam quiescunt, praedones iam miserentur, piratae iam parcunt. Ibamus praeter sepulcrum matris, ille mortem timens, ego scelus: expectate, iudices; iam fortuna nobis obiciet scelus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi