Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 2

6.12 A parte patris GLYCON SPYRIDION dixit: e)gw\ me\n a)/kwn dapanw=, su\ d' ou) pau/h|. AGROITAS MASSILIENIS longe uiuidiorem sententiam dixit quam ceteri Graeci declamatores, qui in hac controuersia tamquam riuales iocati sunt. Dicebat autem Agroitas inculta, ut scires illum inter Graecos non fuisse, sententiis fortibus, ut scires illum inter Romanos fuisse. Sententia quae laudabatur haec fuit: e)pi\ th=s a)swti/as tou=to diapefwnh/kamen: su\ me\n dapana=|s h(do/menos, e)gw\ de\ a)niw/menos. DAMAS SCOMBRVS: CTHTH MENNN a)swti/an a)swteu/h|.
6.13 DIOCLES CARYSTIVS:ei) de\ xari/essai sa/rkese)k th=s a)swti/as metaba/llontai. HERMAGORAS raras sententias dicebat sed argutas, et quae auditorem diligentem penitus adficerent, securum et neglegentem transcurrerent. In hac controuersia dixit: w)= tu/xhs deinh=s! tau=ta e)pita/ttontes a)llh/lois e)poiou=men. BARBARVS dixit uulgarem sensum satis uulgariter: gnw/sh|, te/knon, o(/ti nou=s a)kmh\n u(panqei=. Elegantius hoc conposuit Hispo ROMANIVS: placet uobis frugalitas mea, quod patrimonium seruaui, quod acquisiui, quod uxorem mature duxi, semper dilexi, quod ab omni me tutum fabula praestiti. Illud adfirmo, nihil tota uita frugalius feci. Rem ab omnibus dictam celerrime SYRIACVS VALLIVS dixit: fili, quando uis desinamus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi