Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 2

5.16 Possit accidere quod Atheniensibus bello accidit, ut liberi et coniuges in aliquo tutiore loco deponantur: inputabitur hoc tempus feminis, quo uiros non destituunt sed non habent ? quidsi tyrannus non uetuisset istam parere intra quinquennium? Et cum hoc uehementer impleuisset et probasset non omnes posse dimitti, si quinquennio non peperissent, tunc illo transiit: an haec posset; et hic etiamnunc non hoc quaerebat, an deberet dimitti, sed an posset. et hoc contra Latronem dicebat: quomodo istam quaestionem putas in aequitatis tractationem cadere, cum quid liceat quaeratur, non quid oporteat? hoc enim, an haec possit, per illa impleo: non potest, quia in tyrannide non conceperat. aliquod tempus immune a legibus miseriae faciunt. Non dico quia torta est, hoc adhuc praetereo et aequitatis tractationi reseruo. set non peperit, quia tu maximae rei cogitatione occupatus nihil de liberis cogitasti.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi