Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 2

5.13 an quod fecit facere debuerit. Hoc diuisit in duo: an iam certam sterilitatem uxoris tam bonae ferre debuerit; an ne sterilis quidem pro certo sit. Noui declamatores post Moschum Apollodoreum, qui reus ueneficii fuit et a Pollione Asinio defensus, damnatus Massiliae docuit, et hanc quaestionem in hac controuersia fecerunt: an inter uiros et uxores data beneficia ingrati lege teneantur. Non est beneficium sed officium, facere quod debeas: sic filius patri se dicat beneficium dare. Hanc quaestionem fecit et GALLIO noster. BLANDVS in ultima parte controuersiae, qua de republica disputatur, quaestionem fecit, an quinquennium numerari debeat excepta tyrannide. Illud tempus non debet inputari quasi sterili, quo matres etiam editos partus abominatae sunt: illud tempus imputetur feminis quo reipublicae pariunt, non tempus quo tyranno. Huic subiecit, an etiamsi aliis imputari tempus tyrannidis solet, huic non debeat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi