Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 2

5.5 Hisponis Romani. In quid desiderabas liberos? ut sint quibus relinquas patrimonium? ingrate, ita tu hac salua heredem non habes ? Nullum tormenti genus omisit; omnia membra laniata, in omnes partes conuolsa sunt, scissum corpus flagellis, igne exustum, conuulsum tormentis. ignoscetis puto mulierculae si dixero: fessa est. Hispani CORNELI. Cunctabatur ille nec ullis adhortationibus in tyrannicidium poterat inpelli. prorsus cum uxorem uidisses, posses timenti ignoscere. Adsidue tormenta uariantur; accenduntur extincti ignes; tortor uocatur, sub quo mariti uxores prodiderant. pacisci me tecum puta: ut taceam, donas quinquennium ? Quid gloriaris, tamquam non facilius sit occidere tyrannum quam sustinere? Duplici beneficio uxoris suae obligatus est: et quod non est occisus et quod occidit. Fastidit sterilem qui fecit. IVNI GALLIONIS.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi