Kitap 2
5.1
Porci LATRONIS. Si cum liberis torta esset, indicasset. “Escende,” inquit, “occide tyrannum; nisi occideris, indicabo.” Subito iniecta manu satelles, quid moraris? inquit; iam exposita tormenta sunt. Bene est, inquit mulier, ad stuprum non uocor. Instabat cottidie uiro uxor, exigebat tyrannicidium: “tempus est; escende; si nihil aliud, ut liberos habeas: nisi tyrannicidae paritura non sum. miraris si eo tempore parere non potui, quo tyrannus torquere matronam potuit? escende, occide tyrannum; comes sequerer, nisi me inutilem dimisisset tyrannus. escende: ego iam feci tyrannicidium meum.” Eas nuptias tyrannicidium diduxit, quas non diduxit tyrannus.
5.2
CESTI PII. Subito infelicis nuptias tyrannus oppressit. Trahebantur matronae, rapiebantur uirgines; nihil tutum erat; nulli feliciores tunc uidebantur quam qui liberos non habebant. quaedam itaque elisere conceptos, quaedam fecunditatem suam moratae sunt. Quod ad hanc pertinet, agisne Fortunae gratias, quod illo tempore nihil peperit? Tyrannus suspicatus est nescio quid istum de tyrannicidio cogitare, siue isti aliquid excidit, siue magna consilia non bene uoltus texit. utique de uxoris garrulitate queri non potes, cum scias quemadmodum taceat. Misit satellites: “attrahite,” inquit, “uxorem et,” adiecit, “si quos filios habet.”