Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 2

4.12 Hanc controuersiam cum declamaret MAXIMVS dixit quasi tricolum tale qualia sunt quae basilicam infectant. dicebat autem a parte patris: omnes aliquid ad uos inbecilli, alter alterius onera, detulimus: accusatur pater in ultimis annis, nepos in primis, abdicatur filius alter. Haec subinde refero quod aeque uitandarum rerum exempla ponenda sunt quam sequendarum. In hac controuersia Latro contrariam rem non controuersiae dixit, sed sibi. Declamabat illam Caesare Augusto audiente M. Agrippae, cuius filios, nepotes suos, Caesar Lucium et Gaium adoptaturus diebus illis uidebatur. Erat M. Agrippa inter eos qui non nati sunt nobiles set facti.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi