Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 2

4.9 A parte adulescentis non unus omnibus color placuit. Quidam personam eius qualem acceperant introduxerunt duram et asperam, ex quibus fuit et Hispo ROMANIVS : hoc unum aiebat efficiendum, ut non durus uideretur, sed seuerus. in hac parte dixit nobilem illam sententiam, quam Fabius Maximus circumferebat: uenit adsidue in domum meretrix, non recedit, paulum abest quin nouerca sit. CESTIVS bella figura egit: “dementia,” inquit, “res est sanitati contraria. non quaeram extra exemplum sani hominis ad quod patrem exigam: ipsum sibi comparabo. fuit aliquando sanus: tunc quid faciebat? oderat luxuriam, uitia castigabat. hunc tam seuerum senem putabitis sanum si uobis in lupanari ostendero?” Sic declamauit ut fratri accusatorem patrem daret et illum argueret sibi ipsi conparando.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi