Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 2

3.18 tum, hercules, fateberis cum dies uenerit. Asprenas dixit: “iam, inquit, non multum reliquum est ex XXX diebus;” si ex illo dies numerarem, cum primum exorasti, aiunt iam XXX dies praeterisse. Latro dixit, id quod inter sententias scriptum est: “moriar;” dic ergo uerum. CESTIVS hac figura declamauit ut rogaret patrem, tamquam exoratus esset raptae pater; deinde ad hanc sententiam transiit: numquid peiorem causam habeo, si apud alterum iudicem uici? Eadem figura declamauit et HISPO ROMANIVS, sed transiit mollius: scio quid responderi possit mihi: facile est domestico iudici satisfacere; uidero te, cum ad raptae patrem ueneris.
3.19 In hac controuersia TRIARIVS dixerat: non scies an exores, nisi ultimus dies uenerit; et tum quamdiu licebit perseuerabo. deinde cum scolasticorum summo fragore: at tu quisquis es carnifex, cum strictam sustuleris securem, antequam ferias, patrem respice. Belle deridebat hoc ASINIVS POLLIO: filius, inquit, ceruicem porrigat, carnifex manum tollat, deinde respiciat ad patrem, et dicat: agon? quod fieri solet uictumis. Sed ioco quoque remoto aiebat rem uerissimam, non posse carnificem uenire nisi eo tempore quo iam exorari pater non posset.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi