Kitap 2
3.12
FABIANVS illam quaestionem fecit et in ea multum moratus est: dementiae non posse agi nisi cum eo qui morbo fureret; in hoc enim latam esse legem, ut pater a filio sanari deberet, non ut regi. Latro eleganter dicebat quasdam esse quaestiones, quae deberent inter res iudicatas referri, tamquam, an quidquid optauerit uir fortis aut tyrannicida accipere debeat: quoniam pronuntiatum est non debere, nemo iam hanc quaestionem tractat, sicut ne illam quidem, an quidquid pater imperat faciendum sit. inter has putabat et hanc esse, an pater ob dementiam qui morbo fureret tantum accusari a filio debeat; aiebat enim manifestum esse e lege et de officio patris quaeri et fingi quasdam controuersias, in quibus pater furiosus probari non possit, nec absolui tamen propter impietatem nimiam, libidinem foedam. Quid ergo? aiebat, numquam utar hac quaestione?
3.13
utar cum aliis deficiar. Pollio ASINIVS aiebat hoc Latronem uideri tamquam forensem facere, ut ineptas quaestiones circumcideret, set in nulla magis illum re scolasticum deprehendi. remittit, inquit, eam quaestionem quae semper pro patribus ualentissima est. ego semper scio nulli a praetore curatorem dari, quia iniquus pater sit aut impius, sed quia furiosus; hoc autem in foro esse curatorem petere quod in scolastica dementiae agere.