Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 2

3.2 CESTI PII. Quo melius de sene iudicare possitis, narrabo me iuuenem. habui patrem sanae mentis, nec tam seuerum ut crudelis esset, nec tam indulgentem ut incautus. duxi uxorem quam pater iusserat et tamen nuptiarum mearum me paenitet. Fili, nonne saepe excandui, saepe reconciliatus sum, saepe quod negaueram dedi? Ipse dispensasti XXX dies, ut haberet primos socer, medios reus, nouissimos pater. Ne omnia uitia a prima adulescentia repetam, uirginem rapuit, patrem accusat: haec intra dies XXX. Putas me accusatori promissurum quod filio negaui? “Impetraui,” inquit, “ab illo:” alii aiunt illum a te. mediis me diebus accusas. cur rapuisti uirginem, cum tam libenter uiueres?
3.3 ARELLI FVSCI patris. “Moriar,” inquit: etiamnunc minaris? nondum rogas? “Quousque,” inquit, “rogabo?” iam lassus es nec adhuc ullum rogasti. “Non possum,” inquit, “exorare tam diu.” nouo more obicit dementi constantiam. “Quid ergo? tu poteris uidere morientem filium?” fortasse non potero et ideo irascor dum licet. Pompei SILONIS. Haec audacia eius ex parte culpae meae est: nimium indulgenter nutritus est, omnia sibi putat licere, nihil umquam me rogauit. “Ignouit,” inquit. ita aliquis ante me rogatus est? Non nosti conditionem legis tuae: in hac culpa qui pares sententias habent, pereunt. ipse se ad alienam misit, lex illum admisit ad meam. “Raptor nisi et suum et raptae patrem exorauerit pereat.” uis scire lex utrum maluerit? non exorari: irascitur. ex duobus patribus eum raptor accusat, qui legem sequitur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi