Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 2

2.11 Non est quod tibi placeas, uxor, tamquam prima peccaueris: periit aliqua cum uiro, periit aliqua pro uiro; illas tamen omnis aetas honorabit, omne celebrabit ingenium. Fer, socer, felicitatem tuam. magnum tibi quam paruo constat exemplum! in reliquum ut iubes diligentiores facti sumus; errorem nostrum confitemur; exciderat iurantibus esse tertium, qui magis amaret: sic, di, sit semper. Perseueras, socer? recipe filiam: ego qui peccaui poena dignus sum; quare uxori notae causa sim, socero orbitatis? discedam e ciuitate, fugiam, exulabo, utcumque potero desiderium misera et crudeli patientia perferam. morerer, si solus moriturus essem.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi