Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 2

2.8 Nasone declamari aput rhetorem Arellium Fuscum cuius auditor fuit; nam Latronis admirator erat, cum diuersum sequeretur dicendi genus. Habebat ille comptum et decens et amabile ingenium. oratio eius iam tum nihil aliud poterat uideri quam solutum carmen. Adeo autem studiose Latronem audiit, ut multas illius sententias in uersus suos transtulerit. In armorum iudicio dixerat Latro : mittamus arma in hostis et petamus. Naso dixit: Arma uiri fortis medios mittantur in hostis; Inde iubete peti. met. XIII, 121 sq. et alium ex illa suasoria sensum aeque a Latrone mutuatus est. memini Latronem in praefatione quadam dicere, quod scolastici quasi carmen didicerant: non uides ut immota fax torpeat, ut exagitata reddat ignes? mollit uiros otium, ferrum situ carpitur et rubiginem duch, desidia dedocet. Naso dixit: Vidi ego iactatas mota face crescere flammas Et rursus nullo concutiente mori. am. I 2, 11 sq.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi