Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 2

2.5 Et haec controuersia non eget diuisione; nam praeter illam quaestionem, an pater abdicare possit propter matrimonium, reliqua, cum ad aequitatem pertineant, tractationis sunt. optimam tamen quaestionem coniecturalem Lateo fecit; proposuit illam: an etiamsi non malo aduersus uxorem animo fuit maritus fecit, tamen tam temerarius et inconsultus relinquendus sit; deinde: an etiam malo aduersus uxorem animo fecerit. FVSCVS ARELLIVS iuris quaestioni subiecit, non posse illam discedere a uiro: nam et hoc illam iureiurando obligauit. hunc enim animum sine dubio fuisse iurantium, ut uiui non diducerentur, cum illud quoque cauerint, ne morte diuiderentur.
2.6 LATRONI contrarium uidebatur onerari iurisiurandi inuidiam, cum extenuari deberet: illud iusiurandum contra fortunam uidetur, hoc etiam contra patrem. CESTIVS contra fecit et ex toto dixit iureiurando illam liberatam illo casu; solutos ipsos uinculo religionis et ideo non futurum periculum uxori, si quid accidisset uiro. SILO POMPEIVS contra dixit illam teneri iureiurando et adiecit, etiamsi repudio diducta fuerit, non tamen solui foederis pactionem; “et ideo,” inquit, “honestum morti nostrae titulum uindico, ne si quid acciderit, aut ego pro aliena uxore moriar, aut illa pro alieno uiro.” Hispo ROMANIVS hoc colore usus est:

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi