Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 2

2.3 IVNI GALLIONIS. Socer — hoc enim te appellabo quamdiu uixero — quid sibi uolunt altiores gemitus et fortiora inter lacrimas suspiria? nescio quid uideris fortius, puella, promittere. non sum tanti, ut bis pro me pericliteris. ARGENTARI. Nocet illi indulgentia suorum. in duo pericula mulier incidit, quorum neutrum esset experta, si aut minus amaret uirum aut minus amaret patrem. ALFI FLAVI. Nec est qui putetis illi facilius istius esse desiderium: et patrem amat tamquam mori iurauerit.
2.4 Pars altera. P. Asprenatis. Nempe si quid acciderit uiro, uxor peritura est; et si bene filiam meam noui, peritura est, si quid genero meo acciderit. filia mea moritura est: adiciam quod sit indignum: si quid filiae meae acciderit, uir eius uicturus est. Vide qua te lese constrinxeris: si parueris uiro, morieris, patri si parueris, uiues. Blandi. O conditionem aequam! alteri uitam debet, alteri deuouet. Papiri FABIANI. “Non possum,” inquit, “relinquere uirum.” quicquam non potes quae mori potes? Paene qui falsae mortis nuntium miserat, uerae recepit. Vir dum nimis amat uxorem, paene causa periculi fuit; uxor dum nimis amat uirum, paene causa luctus fuit; pater dum nimis amat filiam, abdicat. seruate di totam domum amore mutuo laborantem. “Moriar,” inquit: hoc patri minaris, uiro promittis. Potes sine uiro pati; peregrinationem eius tulisti. Facilius potest carere eo cui spiritum debet quam eo cui inpendit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi